Latin
ORRIFIOLOVI7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 304.5
Unproofread scanNot analysed yet
A nostra Catarracta praecipuè differt, 1. Corporis parvitate. 2. Unguium brevitate &exiguitate. Verùm his non obstantibus, fortasse idem fuerit. Nam Aldrovandus (ut puto) ex picturae intuitu descriptionem suam concinnavit. Pictores autem plerunque minùs exacti sunt in coloribus imitandis, &in partibus delineandis. Descriptio quoque in plerisque convenit Laro illi quem sub titulo Wagel Cornubiensium inferiùs dabimus. §. III. Wagell Cornubiensium, Venetiis Martinazzo, Amstelodami, The Burgomaster of Groenland, An Larus albo-cinereus torque cinereo Aldrov? The great gray Gull. INcias 22 pendet; à Rostri cuspide ad imos pedes 21; digitos extensa, ad ultiOmam caudam 21. Latitudo ejus digitorum 53. Color tam in prona quàm in supina parte varius ex albido seu cinereo &fusco; in prona tamen albidior.