# Ornithologiae libri tres 304.5

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, ORRIFIOLOVI7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/304.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/304.5

A nostra Catarracta praecipuè differt, 1. Corporis parvitate. 2. Unguium brevitate & exiguitate. Verùm his non obstantibus, fortasse idem fuerit. Nam Aldrovandus (ut puto) ex picturae intuitu descriptionem suam concinnavit. Pictores autem plerunque minùs exacti sunt in coloribus imitandis, & in partibus delineandis. Descriptio quoque in plerisque convenit Laro illi quem sub titulo Wagel Cornubiensium inferiùs dabimus. §. III. Wagell Cornubiensium, Venetiis Martinazzo, Amstelodami, The Burgomaster of Groenland, An Larus albo-cinereus torque cinereo Aldrov? The great gray Gull. INcias 22 pendet; à Rostri cuspide ad imos pedes 21; digitos extensa, ad ultiOmam caudam 21. Latitudo ejus digitorum 53. Color tam in prona quàm in supina parte varius ex albido seu cinereo & fusco; in prona tamen albidior.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
