# Ornithologiae libri tres 306.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 306.5 to 306.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/306.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/306.5

Larus maritimus major griseus Ein grosse grau See-Meb. L. Baltner. Onga erat à Rostri cuspide ad extremas alas Ulnam unam Argentinensem &: Lata alis extensis duas ulnas. Pedis longitudo à plumis ad ungues; ulnae: intestinobraunlecht] Pirum?. Pondus vix unam libram implet. Rostrum & pedes brunnei ctura obscurè purpureos repraesentat. Corporis totius color griseus, Egrau] An Wagel Cornubiensium? §. VII. Cepphus Aldrovandi. Ex Aldrovando. Ihil habet similitudinis cum Laro quàm in Rostro & pedum & tibiarum forma: in caeteris enim anatem potiùs refert. A Rostro ad caudae extremum commensurata, sesquispithamam longa est, & quòd pennis abundet satis corpulenta videtur, cùm tamen res aliter sese habeat. Rostrum mediocre tam in longitudine quàm in crassitie, colore corneo, ad mandibularum latera ruffo, in extremo (quod aduncum est nigro. Oculi exigui, ferè ruffi, albicante circulo ambiente. Caput (quod paulò minus est quàm in Laris) cum collo, pectore, ventre, coxis & uropygii initio, ex albis & fuscis intercurrente etiam colore Boetico & luteo maculis variegantur. Alae nigrescunt pennis in fine lutescentibus. Caudae pennae majores etiam nigrescunt. Crura & tibiae viridescunt. Pedes & membrana digitos intersecans fuscescunt. Avis haec nobis nondum innotuit, ideóque plura non habemus quae de eo addamus. Quae de Ceppho Veteres tradiderunt videsis apud Aldrovandum. Caeterùm Turnerus avem illam quam Anglicè Pewit vocamus Cepphum veterum putat, ut Superiùs monuimus. §. VIII. Larus cinereus minor Aldrovandi, sterna fusca D. Johnson; Leonard. Baltner Ein Kessler. Angl. The Brown Tern. SUperiore [ Laro cinereo Bellon.) ferè duplo minor est, vix enim spithamam exO cedit.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
