Latin
311.1 to 311.3
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 311.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
At ego ut id credam facilè inducor, siquidem idoneis testibus mihi constat, Anserem vel centesimum aetatis annum superare. At Cygnum Ansere magìs longaevum esse, si minùs experientiâ constaret, plurima sunt quae convincunt argumenta, viz. quòd in eodem genere major sit; quòd carne duriori &solidiori: quódque diutiùs ova ejus incubentur, antequam excludantur pulli: Longiora autem iis vitae spatia sunt quae diutiùs gestantur, ut illud Plinii invertam. Gestationi verò in utero respondet incubatio; est enim ovum velut uterus quidam expositus, aut potius secundinae cum foetu, quae in viviparis dictis animalibus intra corpus in utero foventur, donec foetus perficiatur, in oviparis extra corpus exclusae, calore parentum incubantium. Cygnus piscibus non vescitur sed vel herbis in aquis nascentibus earumque radicibus &seminibus, vel vermiculis, testaceis &c. Carnem ejus nigram &duram esse Albertus verissimè scripsit. Ut Avis ipsa Ansere longè major est, ità caro nigrior, durior &tenacior, fibris crassioribus, ad digerendum rebellis, succi pravi &melancholici; ob raritatem tamen magnatum mensis infertur, ad pompam magìs &ornatum quàm esum. Ova quinque vel sex una vice parit, &per menses ferè duos incubatum continuat, antequam pulli excludantur. Pellibus, durioribus &rigidioribus pennis ablatis, relictâ plumâ molliore seu lanugine, praeparatis utuntur ad frigus depellendum: inprimis operimenta pectoris &ventriculi ex iis confici solent. Cygnus ferus. A wild Swan, called also an Elk, and in some places a Hooper. gno mansueto pondere cedit, 265 uncias seu 16 1/2 libras non excedens. Longitudo Casummo rostro ad imos pedes 60 digitorum, ad extremam caudam 56. Figura corporis eadem quae mansueto. Color albus, non tamen undique niveus ut in illo; medium namque Dorsum &minores alarum pennae cinerascunt; interdum etiam fuscae aliquot pennae albis in Dorso admiscentur. Remiges in utravis ala 38. Prima Alae nothae penna solito longior est, ut in domestico.