# Ornithologiae libri tres 313.8

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/313.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/313.8

In aliis quidem animalibus minora & imperfectiora, ut V. g. insecta pleraque & in quadrupedibus ranae, vel sponte interdum vel ex seminibus & principiis alienis oriri vulgo creditum est. At animalia majora & in suo genere perfecta, qualia sunt in volucribus Anseres hoc modo produci, nemo unquam Philosophus admisit. Deinde testas illas ex quibus Anseres hasce mirâ metamorphosi prodire asserunt, balani marini speciem esse, atque sui generis animal nec in aliud transmutabile intus continere certissimum est; qua de re consulas velim doctissimum Fabium Columnam.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
