# Ornithologiae libri tres 314.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 314.1 to 314.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/314.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/314.1

Et nos quidem in mari Mediterraneo Siciliam inter & Melitam Testudinem marinam captam vidimus, cujus dorso duo velut fasciculi hujusmodi concharum adnascebantur. Anseres autem hosce ova parere, iisque aliarum avium more incubare & pullos excludere idoneis testibus constat, & Batavorum experientiâ compertum est. Brenta. The Brent Goose. A Nate paulò major est, & figurâ corporis longiore. Caput, collum & pars supeArior pectoris nigra. Ad medium tamen colli utrinque macula seu lineola alba, torquis speciem exhibens. Dorsum coloris anserini h. e. fusco-cinerei. Versûs caudam nigricat magìs: verùm plumae illae quae caudae pennis immediatè incumbunt albae sunt. Venter imus albus: Pectus fusco-cinereum. Cauda & majores alarum remiges nigrae; minores fusco-cinereae. Rostrum exiguum, nigrum, seseunciale, ad caput crassius, apice acutiore. Oculorum irides avellaneae. Nares magnae: Pedes nigricantes postico digito donantur. Longitudo avis à rostro ad caudam 20 digitorum. Brantam à Bernicla specie differre existimo, quantumvis Ornithologi eas confundant & unius speciei Synonymas faciunt. Utramque vidimus in Ornithotropheo Regio in S. Jacobi dicto vivario. Utriusque insuper exuvias vidimus, Brantae quidem Brignalliae apud D. Johnson; Berniclae in aedibus D. Guilielmi Forster Bamburgi in Northumbria. Nos quoque eas tenemus à D. Jessop dono datas. Haec est cujus iconem exhibet Aldrovandus Ornithol. tom. 3. pag. 168. quam D. Brancionus ex Belgio depictam ad eum misit, cujus totum caput, collum praeter circulum quendam imperfectum in superiore ejus parte candicantem, dorsum & coxae internae lubatra, oculi flavescunt, rostrum quàm in Bellonianâ Berniclâ nostrâ Jbrevius, crassiúsque quâ capiti adnectitur, alaeque ex cinereo in fuscum vergunt &c. Tum descriptio, tum figura Anatis torquatae Bellonii huic nostrae avi per omnia conveniunt, ut non dubitem easdem esse aves, vide Aldrov. Ornithol. lib. 19. cap. 37. Depingitur & describitur a Leonardo Baltner sub titulo Baum ganss i. e. Anseris arborei. D. Johnson literis nuperrimè ad nos datis hanc foeminam esse putat superioris, eo praecipuè argumento, quòd aucupes has cum Berniclis congregari & unà volitare observent ut ab ipsis sibi relatum est. Anser Hispanicus, an potiùs Guineensis. The Swan-goose. Orsum ut in aliis ex cinereo fuscum. Venter albus: Gula & pectus fusco rufescente colore imbuuntur. Linea seu area ex fusco nigricans à capite per collum summum ad dorsum continuatur. Rostrum nigrum, à cujus radice tuberculum exurgit eidem superimminens, qui in maribus & senioribus major est.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
