# Ornithologiae libri tres 315

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/315

Nares amplae. Figura corporis Anseri domestico similis, nisi quòd paulò longior sit. Uropygium nigrum est, verùm infimae plumae supra caudam albae sunt. Dorsum ex fusco cinerascit Anserini instar, infima pars colli albicat, aliàs collum nigrum. Ab occipite sub oculis per mentum semitorquis albus continuatur. Venter albus: Cauda nigra ut & majores alarum pennae remiges, nam minores & alarum vestitrices è fusco cinerascunt ut in Anseribus. Oculorum irides avellaneae. Cilia seu circumferentiae oculorum in nonnullis, nescio an in omnibus, albent. Pedes nigri, postico digito donantur. Locum titulus indicat. Nos in vivario Regio S. Jacobi dicto vidimus & descripsimus. §. VIII. The Rat- Goose or Road-goose. Brenthus fortasse. I Johnson, apud quem hanc avem vidimus Brignalliae in agro Eboracensi, sic ,eam describit. Ansere domestico dimidio minor est, longus pedes duos. Rostrum vix unciale, nigrum utì & pedes. Vertex & pars colli nigricant. Plumae ad imum rostrum, gula, pectus fusca. Reliqua pars prona alba; supina caesia: verùm extremitates plumarum a caesio in subfuscum, deinde in album degenerant, quod Anseri vulgari ferè contingere solet. Pennae alarum rectrices nigrae ut & caudae, quae tamen albas aliquot pennas utrinque obtinet. Uropygium quoque album. Avis est stolida, & contra aliorum Anserum ingenium, minimè circumspecta aut timida: adeò ut si fortè earum grex, hyemis inclementiâ alióve accidente urgente, in fluvios nostros ad victum quaerendum compellatur vix una inde evadat; quamvis enim saepiùs sclopetis petitae fuerint, non prorsus aufugiunt, sed post brevem volatum, in aquam iterum descendunt, intrepidae aucupem palàm appropinquantem sustinent.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
