Latin
SECTIO
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 316
Unproofread scanNot analysed yet
MEMBRUM III. TITULUS II. ANAFINUM GENUS. CAP. I. De Anate in genere. Natino generi Rostra breviora sunt quàm Anseribus, pedes autem pro corporis ratione majores; corpora minora; maximae tamen in hoc genere minimas in illo vel aequant vel etiam excedunt. Crura breviora quam Anseribus, posteriùs sita; Dorsum latius &planius, adeóque corpus magìs compressum. Rostrum denique latius magisque resimum. Lingua ad latera utrinque pectinata seu dentata asperiusculis eminentiis. Anates sunt vel ferae, vel Domesticae seu mansuetae. Ferae duorum sunt generum. 1 Marinae, quae circa mare plerunque versantur, &in aquis salsis victum quaerunt, urinando plurimum. Rostra eis latiora quàm reliquis, praecipuè lamina ejus superior, magisque resima: Digitus posticus amplus, latus &tenuis, seu membranâ auctus, fortè ut gubernaculi usum praestet: Cauda longiuscula non tamen acuta. 2. Fluviatiles, seu aquarum dulcium &stagnorum sectatrices, quibus Rostrum rectius &angustius; posticus digitus exiguus; cauda acuta; venter albus. CAP. II. ANATES MARINAE. Eider, Anas plumis mollissimis Worm. Natis ferae genus quoddam (inquit Wormius) ex insulis Ferroënsibus ad me delatum, EIDER vocant, quo nomine Latini appellitent ignoro, ANATEM PLUMIS MOLLISSIMIS vocare lubet. Mas à foemina in multis discrepat, liceat lineamenta ferè sunt eadem. Mas Anatem figurâ planè refert, rostro plano, nigro, magìs ad Anseris quàm ad Anatis figuram accedente, in medio duobus foraminibus oblongis, respirationi dicatis praedito, longitudine trium unciarum, ad latera pectinatum. A foraminibus rostri per verticem duae nigerrimae &mollissimis plumis constantes maculae supra oculos ad occiput tendunt, quas dividit linea albicans stricta, viridi albescentem desinit. quae in colli partem superiorem ex Totum collum, capitis pars inferior, pectus, dorsi &alarum pars superior candicant; Remiges pennae verò nigricant ut &pectus totum &uropygium. Cauda trium unciarum etiam nigra. Pedes tribus digitis constantes nigri, membranâ nigrâ ad extremum junctis. Crura brevia &nigra: digiti unguibus acutis &incurvis armati, calcar habent ex adverso, ad initium cruris situm, simili membrana &ungue dotatum. Foemina ejusdem est magnitudinis &figurae, sed nonnisi unius coloris, fusca, maculis quibusdam nigris hinc inde conspersa, reliquis partium lineamentis mari respondens. Nidos in cautibus sibi struunt, ac ova copiosa, sapida pariunt; ad quae capienda per funes periculosè satìs se demittunt accolae, ac eâdem operâ plumas (quas Eiderdun vocant nostrates) quae mollissimae, ac culcitris fulciendis aptissimae sunt, colligunt. In exigua copia se valdè dilatant, &prae reliquis corpus calefaciunt. Solent enim hae aves statis temporibus se deplumare, hinc hac merce expetita ditant venatores. Hujus avis descriptionem repetit Wormius. Mus. lib. 3. pag. 310. §II. Anas S. Cutberti seu Farnensis. The Cutbert Duck. ANatem vulgarem magnitudine superat. Mas ex albo &nigro varius est. Dorsum Aalbum: Cauda &rectrices alarum pennae nigrae. Rostrum Anatino longitudine vix par: mandibula superior extremo nonnihil incurva, inferiore latior est. Crura &pedes nigra; digitum posticum obtinet. Foemina unicolor coloris brunnei quem vocant, ad Tetraonem foeminam nonnihil accedentis.