Latin
SECTIO
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 317-2
Unproofread scanNot analysed yet
parte rubra, internâ citrina: membranae &ungues nigerrimi. Corpus reliquum totum nigrum praeter lineam uncialem transversam albam in medio alarum, &maculam ponè oculum utrunque albam. Plumae totius corporis adeò molles &delicatae ut nihil supra, adeò ut Anas holosericea non immerito possit nominari. in ventriculo &intestinis, usque ferè ad intestinum rectum, cochlearum &testarum minuta frustula indigesta reperi, at verò in intestino recto satis concocta &quasi in arenulam mutata. Rarò apud nos nisi saeviente tempestate, in litore Norwegico centenis gregibus conspiciuntur. Haec Anas est quam Gulielmus Mascherellius Coloniensis medicus ad Aldrovandum misit, cui titulum fecit, Anas nigra, rostro nigro, rubro &luteo, cujus iconem, quamvis non admodum venustam, mutuati sumus. Tadorna Bellonii. Vulpanser quibusdam: The Sheldrake or Burrough-duck, called by some Bergander. Agnitudine inter Anserem &Anatem media est. Rostrum ei breve, latum, nonLVI nihil recurvum, extremitate latiore, colore rubro tinctum, praeter nares &ligulam seu unguem extremum quae nigra sunt. Ad basin superioris mandibulae propè caput gibbus seu tuberculum oblongum carneum. Caput &superior pars colli colore nigricante seu obscurè viridi, serici instar splendente, qui procul intuentibus niger apparet, tinguntur. Reliquum colli &prolobi regio nivea. Pectus deinde summum &scapulae colore pulcherrimo mali aurantii aemulo (qui velut annulus quidam totum corpus anterius ambit) inficiuntur. Pectus &ventrem medium area nigra ad orificium excrementorum perducta notat. Infra anum sub cauda idem aurantiae color sed dilutior. Reliquum pectoris &ventris necnon alarum inferior facies alba. Dorsum medium album. Pennae scapulares dorso utrinque incumbentes nigrae. Alae pennae omnes tam remiges quàm vestitrices praeter eas quae in extremo internodio sunt albae. Pennae remiges in singulis alis circiter 28, quarum priores seu exteriores decem nigrae, utì sunt &iis incumbentes secundi ordinis praeter fundos: supra has versùs alae costam seu basin pennulae duae succrescunt inferiùs albae marginibus circum circa nigris. Succedentes duodecim remiges quatenus supra vestitrices extant ad interius scapi latus albent, ad exterius colore viridi perobscuro splendente tinguntur; apices autem nigrae sunt simbriis albis. Tres proximae ab interiore scapi latere albae, ab exteriore lineâ ad scapum proximè decurrente nigrâ, reliqua parte colore aurantii tinctae. Penna 26 alba, margine exteriore nigro. Caudae OXRIEIOTOGII. LIB. III. eibum nigus, pueter autiu, in qubus, uisa cosonum diversitas. Crura pedésque carnea aut pallidè rubra, cute adeò pellucida, ut venarum ductus in iis facilè possent discerni. Ampullam labyrintheam velut geminam obtinet ad asperae arteriae divaricationem. Caro non admodum sapida aut delicata quamvis in ejus ventriculo neque pisces neque ossa piscium invenerim. Appellantur à nonnullis Burrough-ducks, quia sci. in cuniculorum foraminibus nidificant. Sheldrakes dicuntur ob colorum varietatem. Bergander Aldrovando lib. 19. In maritimis Cambriae &Lancastriae plurimas vidimus; quin &Orientale Angliae litus magno numero frequentant.