# Ornithologiae libri tres 317

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/317

Verùm (quod in hoc genere praecipuè notabile est) in utroque sexu tam mare quàm foemina plumae, latera utrinque rostri convestientes, in angulum ad medias usque nares [ sub naribus sci. Jprocurrunt; quod in nulla alia Anate hactenus observâsse memini. Ova magna ponit. Suspicor ego hanc avem Eider Wormiano eandem esse. Nullibi apud nos quàm in insula Farnâ parit aut conspicitur. Pullos recens exclusos secum ad mare deducit, cumque eis discedens terram nunquam respicit, antequam aestate sequenti pariendi tempus redeat. §. III. Anas niger Aldrov. cujus descriptionem D. Johnson debemus: apuci quem etiam ipsam Avem vidimus. Nate vulgari major est. Rostrum latum & breve utrinque flavescit, medio nigret, Acum unco rubro. Caput & pars colli in nigro virescit. Crura & pedes externâ

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
