Latin
320.1 to 320.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 320.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Superior mandibula supra nares, juxta frontem in gibbum insignem attollitur, in binas veluti nates divisum, quas linea flava intercurrit &distinguit. Est autem color superioris mandibulae ad margines circumcirca niger, in medio flavus, cujus latitudo nares complectitur, longitudo digitalis à medio gibbo inchoata. Lingua praegrandis: Palpebrae flavae: Oculorum irides obscurae: Crura &pedes fusca. Sunt autem digiti praelongi, membranâ connexi, adeò ut palmulae peramplae sint: Membrana quoque ultra digitum breviorem extenditur: Posticus quoque membranam latam annexam habet. Nullus huic in aspera arteria labyrinthus: Appendices pro hoc genere brevissimae; vesicula fellea grandis. Duas libras &novem insuper uncias pendebat. Longitudine a summo rostro ad extremam caudam 22 digitorum; ab extrema ala ad extremam alam 343. Avis haec nondum, quod scimus à quoquam descripta est. In mari perpetuò versatur, urinando victum quaerens, &cassibus sub undis positis capitur. In vadis Lancastrensibus frequens est. Anas fera fusca minor an Anas Fuligula altera Gesneri Aldrov. p. 227? An Glaucium sive Morillon Bellonii. Capo rosso Venetiis. A Agnitudine Querquedulam superat, Penelope aliquanto minor est. Rostrum LVA 2. digitos longum, mediocriter latum, coloris caerulei obscuri, ad margines tamen &versùs apicem pallidi. Apex ipse seu unguis rotundus, niger. Nares parvae longiusculae, in medio ferè rostro sitae. Oculorum irides lacteae aut eburneae. Caput satis crassum, totum ruffum. In ipso mandibulae inferioris angulo macula exigua alba. Collum ut in hoc genere breve, quod medium annulus seu torquis fuscus ambit. Color in dorso toto &alarum vestitricibus fuscus. Rectrices alarum praeter tres vel quatuor &tres vel quatuor intimas albae sunt omnes summitatibus fuscis, adeò ut cùm ala extendatur lineam latam transversam albam efficiant. Numerus autem Remigum circiter 25. Cauda admodum brevis, fusca, pennis 14 composita, mediis longioribus 21/2 digit. extimis brevioribus. Pectus infra torquem ad armos usque ruffum; qui color ad medium propè scapularum pertingit. Reliquum pectus &venter summus albidus, imus ad orificium usque excrementorum fuscus aut obscurè griseus. Plumae sub cauda niveae; ad femora longiores ruffae. Crura &pedes nigricant, membranae praesertim digitos connectentes &articuli. Posticus digitus latâ membranâ donatur ut in hujus generis reliquis.