# Ornithologiae libri tres 320.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 320.5 to 320.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/320.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/320.5

Trachea ad divaricationem Labyrinthum obtinet, & praeterea superiùs in ventrem intumescit. Ventriculus musculosus. Caeterum variant nonnihil coloribus alarum praecipuè hae aves. Descriptio Anatis Fuligulae alterius Gesneri apud Aldrovandum p. 227, huic avi bene convenit. Descriptio quoque & figurâ Morillons seu Glaucii Bellonii huic avi bene conveniunt, praecipuè colore iridum oculorum. Quocirca descriptionem ipsam hîc subjungemus, ut Lector eam cum nostra conferens, ipse judicium ferat. Glaucium Bellonii. TUic persimilis est quam Bellonius pro Glaucio exhibet. Est, inquit, & alia avis H aquatica, nobis vernaculè Morillon dicta, Anati quàm simillima, ejusdéemque magnitudinis, rostro in margine serrae instar inciso, cruribus pedibúsque in interna parte rubicundis, in exteriori verò fuscis. Capite toto ad mediam colli regionem ferrugineo saturato. Hinc circulus quidam colore albicante collum cingit. Pectus coloris Dorsum & alae nigrae sunt, in his tamen si extendanest cinerei, venter verò candidi. quae alas ut in Pica varias reddunt. Reliquum verò tur septem apparent pennae albae Corvi aquatici caudam referens, nigra sunt. Ex aqua alarum quemadmodum & cauda, animalculis exiguis vivit, quae in aquae fundo repecùm magna ex parte victum petat. rit. Cùm enim aquae sese immergere soleat ac diutiùs urinari, minutos pisciculos captat, & millepedes aquaticos seu pediculos, quos Galli les Escrouelles appellant. Vivit praeterea seminibus herbularum, quae in fluminum ripis nascuntur & Astacis fluviatilibus tenellis & limacibus. Linguam habet adeò carnosam, ut propè radicem gemina videatur. Pectus ei latum ut reliquo Anatino generi. Crura brevia, retrorsum porrecta, ut Mergorum generi.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
