# Ornithologiae libri tres 323

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/323

Eaedem maculae sed majores primum dorsum, pectus, ventrem, uropygium & caudam, quae omnia eodem sunt cum capite colore, vel subluteo, variè aspergunt. Dorsum medium & extremum plumae coloris spadicei obscuri, albae in extremis oris convestiunt. Alarum costae isatiEjusdem coloris zona medias alas intersecat, supra quam linea dis colorem referunt. alba similiter transversa conspicitur. Reliquae alarum partes spadiceo valdè obscuro colorantur. §. XVI. Anas Platyrhynchos pedibus luteis Aldrov. Praecedente magnitudine parùm differt, nisi fortè paulò major sit. Rostrum parAtim est fuscum, partim subluteum: in toto corpore coloris ex subluteo cinerei: maculae fuscae sunt disseminatae, densae & exiguae in capite, majores sed rariores in collo, pectore, ventre & uropygio, & cauda, sed multo adhuc majores in toto dorso, & crebriores. Alae ad mediam usque regionem fuscae: Medias linea alba transversim secat. post quam macula, caerulea tetragona ferè conspicitur, cujus tres anguli in lineam nigram desinunt. Hanc altera linea alba excipit. Crura sunt lutea: Digitos similiter luteos fuscae conjungunt membranae. Haec est Anas foemina nobis nondum observata. CAP. III. Anates fluviatiles, aquas dulces praecipuè frequentantes. Boschas major. The common Wild. Duck. Anas torquata minor Aldrov. t. 3. p. 212.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
