Latin
325
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 325
Unproofread scanNot analysed yet
posteriora piscinam versus tenere; adeóque aves quae ante eum sunt terret &à se abigit, quae ponè (caudâ eis obversâ) allicit, dum eum ceu novum quiddam contemplantes sequuntur. Cùm ventus à latere spirat, Aves facilius &melius aguntur quò Auceps velit, quàm cùm directè ex adverso, vel à targo flat. Cùm enim directè contrarius est, aves aegrè compelluntur, ut contra eum tendant; cùm secundus, &hominis &catuli odorem earum naribus ingerit. Quocirca, ut diximus, canales vel à Boreali vel ab Australi piscinae extremitate ducuntur, quia ventus Occidentalis apud nos ut vehementissimus, ità omnium longè frequentissimus est.