Latin
325.1 to 325.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 325.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes autem cùm plumae decidere incipiunt pingues admodum &ἔυσαρκοι sunt, at priusquam integrè renovantur macilentae fiunt. Boscades mares &foeminae Whole foul, id est, Aves integrae denominantur: Penelopes, Querquedulae &c. Half foul i. e. Aves dimidiatae, quia dimidio Boscadis pretio singulae veneunt. Quaeri non immerito hîc potest, cur Avibus plumae quotannis defluant. D. Willughby eandem esse causam opinatur defluxûs pennarum in Avibus, quae pilorum in hominibus aliisve animalibus à febre alióve morbo convalescentibus, aut à diuturna media refectis. In maribus enim coeundi ardor quaedam quasi febris est, adeóque verno tempore ob frequentem Veneris usum exhausto corpore macilenti evadunt. In foeminis vero incubandi &pullos educandi tempus morbo cuidam seu diuturnae inediae respondet, inediâ quippe &labore continuo se per id tempus macerant. Cùm haec tempora praeterierint, uterque sexus ad corpora curandi conversus pristinum brevi habitum recuperat &pinguescit, atque hinc dilatatâ cute pori aperiuntur &plumae decidunt Nostrates, Belgas ut puto imitati locis maritimis &palustribus, in piscinis novo artificio praeparatis suisque canalibus &retibus instructis, Anatum allectatricium ope Boscades, Penelopas, Querquedulas, aliásque Anatini generis aves ingenti numero per hyemem capiunt. Piscinas hasce cum allectatricibus &reliquo suo apparatu Decoys seu Duckecoys vocant, allectatrices Coy-ducks. Locus huic rei eligendus est à viis publicis &omni strepitu procul remotus, quémque aves hujusmodi magno numero frequentant. Locum commodum nactus, Lacum seu piscinam amplam A pares, salicibus &arundinibus undique obsitam &velut circumvallatam; ex Australi (n) aut Boreali hujus stagni parte (S) fossae seu canales 1, 1, 1, (nostrates Pipes id est tubos vocant) quot volueris aut opus esse duxeris, ducantur; ad piscinam lati, deinde sensim continuè angustiores. Secundum canales hosce perticae seu vergae ad intervalla crebra hinc inde altera extremitate terrae infixa, alterâ supra canales flexae semicirculorum aut arcûs in modum, colligantur, longâ serie ab initiis canalium ad fines usque. Quò canales angustiores sunt eò humiliores fiant arcus Coni in modum. Perticae in arcus hoc modo flexae retibus superiùs inductis undique obtegantur, ut supra canales velut fornices fiunt.