# Ornithologiae libri tres 325

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 325. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/325

posteriora piscinam versus tenere; adeóque aves quae ante eum sunt terret & à se abigit, quae ponè (caudâ eis obversâ) allicit, dum eum ceu novum quiddam contemplantes sequuntur. Cùm ventus à latere spirat, Aves facilius & melius aguntur quò Auceps velit, quàm cùm directè ex adverso, vel à targo flat. Cùm enim directè contrarius est, aves aegrè compelluntur, ut contra eum tendant; cùm secundus, & hominis & catuli odorem earum naribus ingerit. Quocirca, ut diximus, canales vel à Boreali vel ab Australi piscinae extremitate ducuntur, quia ventus Occidentalis apud nos ut vehementissimus, ità omnium longè frequentissimus est.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
