Latin
330.5 to 330.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 330.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc genus in nostris etiam lacubus reperiri puto, vidi enim non ità pridem initio Januarii captum Anatis genus exiguum, paulo majus Mergulo, corpore toto fuscum; rostro Anatis, hoc est, latiusculo, fusco, pedibus etiam fuscis, collo palmum longo, reliquo corpore sex digitorum. Erat autem foemella &ova continebat. Mas nimirum. ut conjicio, colore elegantior est: in ventriculo nihil quàm calculos minimos &semina quaedam herbarum aquaticarum lentiformia ferè (minora altioráque lente) subruffa inveniebam. Hactenus Gesnerus. Ex brevi hac descriptione &quidem foeminae, non satìs nobis innotescit quam avem intelligat. Suspicamur tamen eam fuisse quam nostrates the Summer Teal vocant, quam D. Johnson eadem magnitudine esse scribit, (nobis enim nondum visa est. )Rostrum ei nigricat: tota pars prona fusco-cinerea, in Dorso pennarum extremitates albicant: in alis linea uncialis partim atra, partim Smaragdina, utrinque alba. In cauda pennae acuminantur. Tota pars prona ex albo dilutè flavescere videtur; in pectore tamen &ima ventris parte maculae majusculae nigricantes densè admiscentur. Crura dilutè caerulescunt, membranae digitos intercedentes nigrae. Haec omnium Anatum minima est. In aperto ventriculo nil praeter gramina &lapillos inveni. Hanc ejus descriptionem D. Johnson debemus. §. XII. Anas Sylvestris Brasiliensis magnitudine Anseris Marggrav. Ostrum habet nigrum, crura fusca uti &pedes.