Latin
331.5 to 331.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 331.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Anas Sylvestris Brasiliensis Mareca dicta prima Marggrav. Ostrum habet Anatinum fuscum, ad cujus exortum in utroque latere macula rubra. Caput superius est leporini grisei coloris: latera capitis sub oculis tota alba Totum pectus &insimus venter ligni querni secti colorem obscurè aemulatur, variegati praeterea punctulis nigris. Crura &pedes nigri. Cauda grisea. Alae elegantes, in exortu ex griseo subfuscentis coloris: Remiges autem sunt in uno latere prioris coloris, tota autem medietas extrema dilutè brunescentis, qualis in pedibus esse solet, in medio autem coloris viridis transplendentis cum fimbria nigra qualis in anatum collis. Caro valdè bona. §. XVI. Anas Sylvestris Brasiliensis Mareca dicta secunda Marggrav. Jusdem cum antecedente magnitudinis est &figurae. Rostrum habet nigrum, splendens. Summitas capitis, collum superius, totum dorsum umbrae coloris cum fusco mixti. Sub gutture albicat. Oculi nigri, &ante quemlibet macula parva rotunda plumis ex albo flavescentibus. Totum pectus &infimus venter obscurè grisei coloris cum aureo mixti. Cauda nigra. Alarum pennae fuscae quibus viride transplendet: &mediae pennae alarum eximia viriditate &caeruleo in fusco transplendent, hîc &undam nigram habent, extremitas autem remigum tota est alba. Crura &pedes insigniter rubri seu miniati coloris.