Latin
332.5 to 332.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 332.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Pompeii liberto, Mithridatem illum Ponti regem medicae rei, &remediorum id genus solertem fuisse: solitumque earum sanguinem miscere medicamentis quae digerendis venenis valent, eumque sanguinem vel potentissimum esse in eâ confectione. Ipsum autem regem talium medelarum usu ab intestinis epularum insidiis cavisse. Quin &scientem quoque ultrò &ostentandi causâ venenum rapidum &velox saepemimero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse. Quamobrem postea cùm praelio populi Romani victus, in ultima regni refugisset, &mori decrevisset, &venena vehementissima festinandae necis gratiâ frustra expertus esset, suo se ipse gladio transegit. 4. Fimus morsui venenatorum animalium imponitur. §II. Anas rostro adunco The Hook-bill’d Duck. Nati domesticae vulgari externâ specie simillima est, rostro praecipuè differt, quod Alatum est, longius paulo quàm vulgaris, &deorsum modicè inflexum seu aduncum. Caput quoque minus &gracilius esse videtur. §. III. Anas moschata, an Cairina Aldrov? The Muscovy Duck. A Axima est in hoc genere omnium quas hactenus vidimus. Color tum maris, tum foeminae plerunque ex nigro purpurascens. Vidi tamen aliquando foeminam hujus generis niveam. Circa nares &oculos rubras habet carunculas.