# Ornithologiae libri tres 332.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 332.5 to 332.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/332.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/332.5

Pompeii liberto, Mithridatem illum Ponti regem medicae rei, & remediorum id genus solertem fuisse: solitumque earum sanguinem miscere medicamentis quae digerendis venenis valent, eumque sanguinem vel potentissimum esse in eâ confectione. Ipsum autem regem talium medelarum usu ab intestinis epularum insidiis cavisse. Quin & scientem quoque ultrò & ostentandi causâ venenum rapidum & velox saepemimero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse. Quamobrem postea cùm praelio populi Romani victus, in ultima regni refugisset, & mori decrevisset, & venena vehementissima festinandae necis gratiâ frustra expertus esset, suo se ipse gladio transegit. 4. Fimus morsui venenatorum animalium imponitur. § II. Anas rostro adunco The Hook-bill’d Duck. Nati domesticae vulgari externâ specie simillima est, rostro praecipuè differt, quod Alatum est, longius paulo quàm vulgaris, & deorsum modicè inflexum seu aduncum. Caput quoque minus & gracilius esse videtur. §. III. Anas moschata, an Cairina Aldrov? The Muscovy Duck. A Axima est in hoc genere omnium quas hactenus vidimus. Color tum maris, tum foeminae plerunque ex nigro purpurascens. Vidi tamen aliquando foeminam hujus generis niveam. Circa nares & oculos rubras habet carunculas.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
