Latin
333.4 to 333.5
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 333.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Jam tanta illarum in nostris regionibus frequentia, ut passim in urbibus alantur, ac publicè venales prostent: nam in laetis conviviis &nuptiarum apparatibus expetuntur. Crura ei brevia; mas foemina major est; &,ut in reliquis ferè avibus fieri solet, colore diverso, adeò ut certum colorem illi asscribere sit difficile, nisi quis dicat ad anatinum colorem accedere. Sunt a. nigrae plerunque aut variae. Rostrum diverso ab Anseribus &Anatibus modo in extremo habent aduncum, brevéque &latum. In capite cristae simile quid coloris rubri assurgit, multùm à Gallinacea crista diversum. Est enim tuberositas quaedam, seu eminentia inter utrumque narium foramen sita, cerasi rubri figuram exactè referens. Tempora propè oculos sine plumis, cute corium rubrum prae se ferente, ejusdem cum tuberculo supra oculos cerasum aemulante substantiae, quibus notis à reliquis avibus distingui ¬um evadere arbitror. Hoc verò in hac ave valdè mirum videri possit, quòd membrum genitale tam magmum habeat, ut digiti unius crassitudinem, quatuor verò aut quinque longitudinem aequet, sanguinis instar rubrum.