# Ornithologiae libri tres 334

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 334. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/334

Nisi magnum requireret sumptum, numerosiores quàm solent alerentur: si etenim cibus ad satietatem offeratur, multa pariunt ova, & magnum brevi excludunt pullorum numerum. Caro neque praestantior, neque deterior est Anseris aut Anatis domesticae. Haec mihi eadem omnino avis cum Cairina Aldrovandi esse videtur: nam pleraeque notae conveniunt, ut descriptiones conferenti patebit. Certè Anas Indica Scaligeri, quam Aldrovandus Libycae suae eandem facit, moschatae nostrae eadem est, aut nos multùm hallucinamur. Proinde Anatem nostram moschatam, Anatem Libycam Bellonii & Aldrovandi, & Anatem Cairinam Aldrov. eandem avem esse suspicor, magis minúsve accuratè descriptam: Fortasse etiam aves ipsae eminentiis illis tuberosis circa rostrum, inque ipso rostro inter nares, aliae ab aliis differunt. Anas Indica Gesneri Aldrov. quae & ipsa moschatae fortè eadem fuerit. St apud nos (inquit qui figuram hujus avis & descriptionem ex Anglia ad nos misit) ex India Anas, eâdem planè corporis figurâ, eodem rostro & Gesnerum pede quo vulgaris, sed dimidio major eâ & gravior. Caput illi rubescit ut sanguis, & bona pars conjuncti colli ex posteriore parte. Id totum callosa caro est, & incisuris distincta: quaque ad nares finit carunculam demittit à reliqua carne figurâ separatam, qualis Cygni est, rostro conjunctam. Nudum plumis caput est, & ea colli pars quae rubescit, nisi quòd in summo capite crista est plumea atque candida per totam capitis longitudinem, quam cùm excandescit erigit. Sub oculis ad rostri initium per inferna inordinatae maculae nigrae carni sunt inductae, & una atque altera à summo oculo ad superna elevatae. Oculus flavescit, separatus à reliquo capite circulo nigro. Sub extremo oculo in aversum macula est singularis, separata à reliquis. Rostrum totum est caeruleum, nisi quòd in extremo macula nigrescit una. Pluma illi per totum colli processum reliquum alba. Qua corpori collum conjungitur, circulus est plumeus, niger, rarâ plumâ albâ maculosus, & inaequalis, per ima angustior, sed summa latior. Post cum per totum imum ventrem pluma alba est, per summum corpus fusca: sed circulo illo nigro pluma alba in summo divisa. Extremae alae atque cauda cum splendore virescunt, ut Cantharides. Tibiarum cutis fusca est incisuris levibus per circuitus ductis. Membrana per intervalla digitorum pedis pallescit magis, unâ atque alterâ respersa maculâ fuscâ, incerta lege dispositâ, nisi in intervallo sinistri pedis, ubi sex per digiti extremi longitudinem ordine disponuntur. Tardo gradu incedit propter corporis gravitatem. Vox illi non qualis caeteris anatibus, sed rauca, qualis humanis faucibus catarrho obsessis. Major mas est foeminâ. Ea similis mari est, nisi quòd non ità variegato corporis colore est. Vivit ex coenosis aquis, & aliis quibus caetera vulgaris Anas gaudet. Multa sunt in hac descriptione quae & hanc quoque Avem Anatem moschatam esse suadent: Magnitudo par, carunculae nudae circa rostrum, vex rauca: Marem foemina majorem esse &c. Nec obstat colorum diversitas qui ut diximus in aliis & aliis ejusdem speciei avibus domesticis variant. APPEN

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
