Latin
MENLIX
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 336
Unproofread scanNot analysed yet
variatis, taeniâ nigrâ à rostro ad dextrum usque pectoris procedente; alis verò circa priores partes etiam luteis, ac universim reliquo corpore pallenti, si demas pedes &crura, quae fusca sunt, &ungues ipsos, qui ex albo nonnihil pallescunt. Vivit juxta arbores floridas, quarum melligine victitat. Educat verò sobolem, habeturque maximi à Tototepecensibus, apud quos frequens est. De Momot. CAlentium regionum incola est &alumna, Columbae magnitudine, coccineis oculis &pupillâ nigrâ; rostro incurvo subnigro, ties penè digitos longo, acuminato, infernè breviori, serratóque supernè; capite caeruleo &pavonino, fuscis pedibus virentique reliqui corporis colore. Rarum est caudae inesse pennam unicam caeteris longiorem, &quae extrema parte tantùm sit plumata, CImo proculdubio falsum, nam in caudis avium pennae omnes perpetuò geminae sunt, hoc est ejusdem generis binae, hinc inde una) tantaeque pulchritudinis avis nullum praeterquam plumarum patere usum. De ave verminosa seu Tuputa. Nsolens videtur natura in ave quae tuputae usurpavit nomen à cantu, etsi aliunde insolenti putredine sit celebrior. Viva tota farcitur vermibus, hos pro carne habet his singula membra imbuta: praeter hos &pellem nihil carneum. Cutem non perforant densis exornatam pennis. Versatur in carectis &herbosis locis; proceras arbores non amat. Phasianno formâ similis est sed minor. Cùm historiam hanc, si de omnibus alicujus speciei avibus accipiatur, falsissimam esse manifestius sit, quàm ut in ea refutanda frustra tempus teramus: sine nota tamen praetermitti non debuit, nè quis ei nos fidem adhibere suspicetur. De Mozambicanis Gallinis. HArum (inquit) pennae, carnes &ossa adeò nigricant, ut eoctae in atramento elixae putentur, sapidissimae tamen &reliquis longè meliores creduntur. Haec historia ejusdem est cum praecedente commatis. De Ave ridibunda, seu Quapachtototi. CAepe non secura laetitia. Aemula risûs humani est Quapachtototi seu avis fulva, proOpterea inauspicati infamiâ ominis fuerat infensa Indis. Octo uncias longa est, ac totidem cauda; Rostrum è cyaneo nigrum, longiusculum incurvumque; oculi nigri &iris alba; pectus cinereum, ac inde ad caudam usque venter niger. Cauda ex nigro fulvescens: alae verò, collum atque caput fulva, unde invenerit apud Indos nomen. Grato aiunt constare nutrimento. De Coturnice aquatica, seu Acolin. Coturnicis magnitudine vocatur Acolin quaedam avis fusca Mexicani lacûs. ProAlixo est rostro &curvo in inferiora, pedibus longis: juxta aquarum summitatem cursitat celerrime: nunquam ferè volat. Vescitur pisciculis &ipsa esca vulgo. De Anatibus cornicinibus. VN Asia quoddam est genus Anatum, quod non immerito quis inter cornicines retulerit, ità voce cornuum sonitum imitantur, quae inflare solent per dispositos equos iter facientium duces.