# Ornithologiae libri tres 338.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 338.5 to 338.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/338.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/338.5

Vox ei est magna, & ululatum quendam repraesentans. Apparet Autumno: inauspicata habetur ab incolis: ossa ejus dolorem cujusvis particulae humani corporis lancinatione sedant. Suffitus quoque plumarum mentem restituit eis qui è morbo aliquo eâ parum constantes evasere. Pennarum cinis intra corpus sumptus medetur morbo affectis Gallico, operâ mirabili. Vivit in calidis regionibus qualis est Yautepecensis, magnâque ex parte arboribus juxta flumina consitis insidet. De Ave sicca, Hoactli. Ec contemnendi spectaculi est Hoactli seu Tobactli, id est, Avis sicca, lacus Mexicani alumna, ternas spithamas à rostri ipsius acumine ad caudam postremam longa, ac Gallinae nostrae magnitudine. Crura prolixa pedem, rostrum cum uncia trientem, crassitudine verò pollicem aequant. Supernè id nigrum est, lateribus autem pallens, ac infernè nigrum & subfuscum. Oculi sunt magni, iris lutea, & palpebrae rubeae. Vertex plumis nigris tegitur, itémque cristâ insigni similiter nigra: collum, venter, corpúsque universum candet; sed cauda cinerea est; velut & desuper alae; nam infernè sunt albidiores. Superiores alarum partes virore quodam splendentae Dorsum, etsi candidis tegatur plumis, pennis tamen nigris in virentem splendorem inclinantibus vestiri solet. Pedes, qui in digitos fissi sunt, & crura quoque pallescunt. Albâ fasciâ circumcingitur caput, à rostri exortu ad oculos usque procedente. Lacûs Mexicani advena est, vocaturque ab Hispanis indigenis, velut & quaedam aliae aves, Martinete pescador, ob piscium quibus alitur capturam. Arundinetis educat sobolem, gravem infert morsum, ac gravem similiter vocem edit. De ave venti, Heatototl. TDoneum quoque conspectum Heatototl, seu avis venti exhibet. Magnâ cristâ exornatur, orbiculari, ac coronae modo eminenti, & paulisper candidâ. Pectus è fusco vergit in cinereum: venter albus est ac pedes plani: crura fulva & pennae circa ea ortae: cauda orbicularis & variata infernè candido pulloque colore, supernè verò fusca. Alae subtus candentes, cinereae ac pullae sunt, desuper nigrae, candidis tamen quibusdam insertis pennis.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
