# Ornithologiae libri tres 339.6-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 339.6 to 339.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/339.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/339.6

Merulâ major est, rostro longo nigróque, sed infernâ parte longè breviori; vertice at paenè toto collo desuper rubeo, infernis partibus omninò cinereis; alis vero & dorso nigris, sed albis transversisque lineis variatis. Degit Pavatlanicis agris provinciae Totonacapae. Pici species est arbores perforans, cujus capitis plumae rubescentes applicatae & conglutinatae capitis feruntur curare dolorem; sive in eam sententiam venerint, quòd vertici avis adhaereant, sive id ità se habere experimento aliquo deprehenderint. De Pico imbrifaeto. DIci quoque genus quatotoni, Upupae magnitudine, & nigro fuscóque colore variatum. Rostrum quo excavat arbores perforatque tres digitos longum est, firmum & candens & infernè brevius. Caput est parvum, ac rubris contectum plumis, cristâ quoque rubrâ insignitum, ac 3 uncias longâ sed supernâ parte nigrâ. Alterutro colli latere fascia candida descendit ad usque circiter pectus. Crura pedésque livida sunt. Vivit non longè à mari Australi. Nidificat in arboribus excelsis: vescitur cicadis, tlaolli & vermiculis: imbrium tempore educat, hoc est, à mense Maio usque ad Septembrem: edulis tamen non est, nec alium (quod acceperim) praestat usum.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
