# Ornithologiae libri tres 341.5-8

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 341.5 to 341.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/341.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/341.5

Cujus pulchritudinis tantus est amor ut melius ducant capi atque occidi, quàm pennarum integritati dum libertati student minimè parcere. Arbores excavare dicuntur & in earum cavitatibus educare sobolem. Vescuntur vermiculis pinnisque quibusdam Sylvestribus ex his quas Mexicani Matzatli vocare consueverunt. Loca aprica amant, neque compertum est adhuc in domibus voluisse ali aut cicurari. Sonitum proferunt Psittacis non admodum dissimilem: verùm sibila edunt laeta alacriáque, terque die canunt, nempe matutino, meridie atque sub occasum solis. Post Quetzaltototi magni habetur Tzinitzian. Avis est parva, columbae paene par plumis multorum colorum vestita, quibus imagines mirae subtilitatis intexunt indigenae: eo enim opificio universo orbi jamdiu innotuere: & utebantur festivis diebus in bello templis ac publicis tripudiis. Rostrum breve est, incurvum ac pallidum, columbinum caput & collum, sed quae plumis virentibus ac nitidis vestiantur. Pectus ventérque rubea sunt, praeter ejus partem quae est proxima caudae; illa enim cyaneo candentique promiscue tingitur colore: cauda supernè virente ac nigro infernè: Alae partim albo & partim subnigro: iris oculi luteo sed in coccineum vergente; verùm crura ac pedes cinereo. Vivit in calidis juxta oceanum Australem: alitur in caveis, & vescitur fructibus. Pulcherrima avis est, siquae alia, sed neque cantillat, neque (quod sciam) eduli carne constat. Totoquestal etiam scribit Antonius Herrera columbina magnitudine minorem esse, viridem omnino. Caudae pennae longissimae sunt, magno pretio habitae & receptae in commerciis. Occisor hujus volucris capitis reus erat, quare depilabant illam duntaxat, deinde demittebant. De turdis Chiappae & Passeribus fabris. Enus turdorum Chiappam incolit, quos vocant Passeres fabros. Nigri sunt soC lùm in pectore, & capite rubri. Fructu quercino duntaxat vescuntur. Rostro perforant corticem pinuum, glandem singulis foraminibus aptissimè accommodant, ut manu extrahi nequeat; sic omnem pinum ornatissimè cingunt glandibus incisis. Mox pedibus haerentes cortici, tundunt rostro glandem & vorant. Quae habet ex Gomara omitto ut incerta & suspecta.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
