# Ornithologiae libri tres 342.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 342.5 to 342.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/342.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/342.5

Colcuicuiltic seu Coturnicis simulacrum; Coturnicis quoque nostrae species est, albis, nigris coccineisque variata plumis, & protractis desuper potiùs lineis quàm circumscriptis maculis, subter verò potiùs maculis frequentibus quàm lineis: Pedes cruráque cyanea sunt: sed cantu, magnitudine, moribus, caeterisque cunctis praecedenti omnino similis. Sturno est Acolin magnitudine par, cruribus pedibúsque ex viride pallescentibus, & in quatuor divisis prolixiores digitos. Rostrum est luteum & longiusculum pro corporis proportione, tenuéque & mucronatum: oculi nigri, iris fulva capuntque parvum. Inferna corporis candida sunt, lateribus fusco maculatis colore; superiora verò & cauda quae breviuscula est fulva sunt, & maculis nigricantibus distincta, & candidis lineis quasvis pennas circumambientibus, ejusdemque coloris punctis nonnunquam conspersis. Lacus incolit, piscosúmque est, nec tamen admodum ingratum praestat alimentum. Vermiculis, muscis, & aliis parvis animalibus quae volitant circa paludem, victitare solet. Indigena est Mexicani lacûs. Caput mira colorum varietate micat, quod medium atralinea secat, ac velut cinereae aliae latera, maculae verò parvae & candentes canthos externos. Collum pectúsque cinerea sunt, caetera è fulvo in viride potiùs inclinant. De Ave nivea sive Ceoan. Urdo viscivoro paulò major est, imitatione humani sermonis nobilis: circa pectus, ventrem atque alarum exortum fulvescens, permixtis ad caudam cinereis plumis: Alarum extrema caudáque ipsa infernè cinerea sunt; supernè verò universum corpus nigrescit è fusco. Rostrum, quod parvum est atque exile, cruráque fulvescunt: mentum candet, insertis tamen nigris aliquot pennis. Sermonem humanum aemulatur, velut irridens transeuntes; quos tamen ubi licet insequitur. De Cenotzqui sive Ave evocatrice nivis. AEretur nomen à nive, quoniam antequam ningat clamitat, postea silet.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
