# Ornithologiae libri tres 343.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 343.5 to 343.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/343.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/343.5

Fateor diu me tenuisse. Contenta est quovis cibo: calidas amat regiones, temperatas tolerat. Huic similis est Tzaupan. Aliqui suspicantur foeminam esse ejusdem speciei, paribus magnitudine, cantu, formâ, nisi quòd plumae infernae albae sunt, cinereae & nigrae; supernae pullae, nigrae, albae. De Noctua canora. CHicuatli seu noctua nostratem Rusticulam exaequat. Rostro est longo, tenui & pullo; ac taeniis juxta utrumque oculum luteis & incurvis. Inferiora corporis iris lutea, ac nigri pallida sunt, nigris quibusdam plumis circa collum intersertis: oculi: caetera ex fulvo, fusco & cinereo permixta. In montibus versatur: humipeta est, & in vimineum alteriúsve materiei conjecta carcerem haud vulgariter garrit. Alitur facili opera: nam Tlaolitio pane, vermiculis, aliisque hisce similibus vesci consuevit. Calidis frigidisque regionibus capitur, pinguéque & non omnino aspernandum praebet alimentum. Sunt qui Chiquatototi vocent, à noctua quoniam non minùs est quàm illa auguralis. TPBENBIS. De Xomotl. ROn solùm ovibus & quadrupedibus protectionem nuditatis nostrae debemus: pennas etiam Xomoti intexebant Indi suis vestibus. Palmipes est haec avis, dorso & alis desuper nigris, pectore fusco; cristatam iracundia facit.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
