Latin
344.5 to 344.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 344.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hae aves mihi suspectae sunt. Corvus sylvaticus Gesneri, Aldrov. lib. 19. cap. 57. COrvo sylvatico nostro magnitudo est Gallinae, color niger toto corpore, si eminus videas; sin propiùs, ad solem praesertim, cum viridi permixtus videtur. Pedes ferè ut Gallinae, longiores, digiti fissi; cauda non longa: A capite retro crista tendit, haud scio, an in omnibus, aut semper: rostrum rubicundum, oblongum, &aptum inseri angustis terrae, arborum, &murorum aut petrarum foraminibus, ut latitantia in iis insecta, &vermes, quibus pascitur, extrahat. Crura oblonga, obscurè rubentia. Locustis, gryllis, pisciculis &ranunculis vesci audio. Ut plurimùm nidificat in altis arcium destructarum muris, qui in Helveticis montium regionibus frequentes sunt. In ventriculo dissecti aliquando praeter alia insecta, reperi plurima illa, quae radices frugum populantur, milii praesertim, Galli Curtillas vocant, nostri transversas (Tunaren) à pedum situ, ut conjicio. Edunt &vermes è quibus Scarabei à Maio mense dicti nascuntur. Volant altissimè; bina aut terna ova pariunt. Primae omnium, quod sciam, avolant, circa initium Junii, ni fallor.