Latin
4.1 to 4.5
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 4.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm Historiam Animalium à nostratibus ferè neglectam &incultam cerneret; (nemo utique (quod sciam) Anglus post Turnerum &Mouffetum, quicquam in ea laude dignum praestitit) ei illustrandae sedulò incubuit, omnia quotquot nancisci potuit animalia, vel in Angia, vel in transmarinis, quas hujus praecipuè rei gratiâ obivit. Europae regionibus, accuratè describens. Ego certè neminem novi, qui animalium naturas &differentias diligentiùs exquisiverit, qui plures species viderit, qui in singularum partibus tum externis tum internis indagandis &observandis curiosior fuerit. Cùm enim aliorum descriptiones ob brevitatem suam, vel quòd notas tantùm generales continerent, obscuritate laborare animadverteret, plurimisque erroribus, &non necessariae specierum multiplicationi ansam praebere; cùm breves &obscurae descriptiones quae ejusdem animalis apud diversos autores occurrunt pro diversorum descriptionibus à Lectoribus plerunque accipiantur; in eo praecipuè laboravit, ut notaspecierum omnium characteristicas investigaret. Sin verò in aliqua specie nihil singulare occurreret, quo ab aiiis posset distingui, partes omnes accuratè descripsit, ut saltem collectio multorum accidentium, quae simul omnia in alio quocunque animali non possent reperiri, pro characteristica esset; nè lectoris animus descriptionis ambiguitate fluctuaret, aut erroris periculum incurreret. Cúmque ob fastidium legentium verbosa &prolixa descriptio rem potiùs obscurare quàm illustrare videatur, ut hujusmodi Lectoribus consuleret, extra descriptiones notas quasdam breves non raro addit, quibus animalia descripta, ab aliis omnibus similibus &congeneribus distinguantur, cum quibus aliàs fortasse confundi possent. Caeterùm (ut verum fateamur) in coloribus pennarum singularum describendis nimius aliquoties nobis esse videtur, partim quòd in minutioribus hisce natura plerunque ludat, nec in omnibus individuis eosdem exactè ductus observet; partim quòd hujusmodi descriptiones intellectu difficiles sunt, &lectoribus idcirco toedium incutere solent: nihil tamen vel omittere vel mutare ausi fuimus. Cùm jam potißimam Europae partem (ut diximus) lustraverat, nec multae superessent species ab aliis descriptae quae diligentiam ejus effugerant, ut Historiam Animalium, quantum in ipso fuit, perficeret, omnibúsque tandem suis numeris absolutam ederet, in Novum etiam Orbem profectionem meditabatur.