Latin
44.1 to 44.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 44.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
FR. WILLUGHBEII LIB. II. terum Vultures excipiendi sunt, in quibus mares foeminis magnitudine aequales vel etiam superiores esse perhibentur. Rostri basis membrana seu cute nuda Accipitrariis nostris the Sear dictâ, aliquousque obducitur. Haec nota Rapacibus diurnis propria est. Nocturnae enim hujusmodi membranâ destituuntur. Digitus pedis extimus medio membrana interveniente ad primum usque articulum connectitur. Haec nota omnibus quidem Rapacibus convenit, non tamen solis, verùm plurimis aliis avibus communis est. Pectus Rapacibus plerisque varium aut maculosum est. Plerisque dico, non omnibus: Excipiendae enim sunt Vultur Baeticus, Milvus aeruginosus, aliaeque nonnullae. Ex reliquis etiam notis nonnullae huic generi propriae &peculiares non sunt, ut v. g. pennas in cauda duodecim habere, Appendices autem seu intestina coeca brevissima; quae tum corvino generi, tum plerisque omnibus aviculis conveniunt. His adde, quòd uncus mandibulae superioris aetate augetur &in longum producitur: Quod Rapacibus digiti extimi unguis minimus sit: Quòd carnivorarum carnes citiùs putrescant: quod ungues rapacium ex parte interiori acuti sint; quodque excrementa fluida ferè, lactis instar. Plerisque etiam limbi interiores pennarum caudae, &Remigum alarum areis transversis nigris &albis seu pallidioribus variantur. Dorsi autem &supinae partis totius color plerisque ferrugineus seu brunneus. CAP. II. De Aquila in genere. A Quila in genere definiri potest, Avis rapax diurna, è maximis, omnium generoAsissima, rostro à radice statim adunco. Magnitudine sua ab Accipitre distinguitur, generositate &rostri aduncitate à Vulture. Quae de Aquilae natura &moribus in genere à Veteribus &Recentioribus traduntur partim falsa sunt aut incerta; partim aliis Rapacibus communia. Prioris generis esse putamus; 1. Quòd pedes ei minimè aequales sint, verùm dexter sinistro major. 2. Quòd pennae ejus aliarum avium, praecipuè verò Anserum &Columbarum, pennas permixtae absumant. 3. Quòd cùm insigni visûs acumine polleat, in exploranda prole à visu indubitatum argumentum sumat. Pullos sci. suspensos ungue solis radiis objicit, &quos viderit immobilem contra firmare pupillam ut dignos suo genere conservat; quos verò flectere obtutum videt, quasi degeneres abjicit. 4. Quòd Aquila quoad vivit neque nidum, neque locum mutet, sed unoquoque anno ad eundem revertatur. 5. Quòd à meridie operetur &volet, prioribus verò horis diei seu manè, donec impleantur hominum conventu fora, prandendique jam instet hora, ignava sedeat.