Latin
FR. WILLUGHBEII
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 45
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd cùm senectâ gravatur, super nubes quàm potest volat sublimiùs; unde Solis calore hebitudo &caligo oculorum consumitur: ipsa mox impetu facto in ipso adhuc caloris fervore aquis frigidissimis tertiò immergitur, atque indè resurgens statim nidum petit, ubi inter pullos jam capturae aptos quadam quasi febre correpta, cum sudore quodam plumas exuit, à quibus donec pennas plumásque resumpsit, sedulò fovetur &pascitur. 15. Cùm maxima alitum pars in Noctuam vel terrore, vel novitate excitae involent, illa id parùm Regiam avem decere credens, illius spectaculo non movetur. Posterioris generis sunt. 1. Quòd insigni visûs acumine polleat; adeò ut in sublime eò usque evecta, ut à nobis in tanta luce difficilè cernatur, latentem sub frutice lepusculum, sub fluctibus nantem pisciculum videat. Ego quamvis acutùm cernere concesserim tum Aquilam tum alias aves rapaces, aciem tamen oculorum eò usque penetrare non credo. 2. Quòd nec habilis sit ad ullam disciplinam, nec facilè humano studio dometur; tantùm naturae impetu praeceps feratur. Hoc in universum verum non est. Nam &Aquilas mansuefactas &ad aucupium institutas legimus; quamvis id difficulter fiat. 3. Quòd anima ipsi pessimè oleat, adeo ut ob pestiferam maleolentiae vim contacta ab eo corpora facilè comprutescant. 4. Avida admodum &penè inexplebilis est: ideóque si quando famem (cujus alioqui patientissima est) tolerârint, tum diuturnum jejunium multo cibo assumpto compensant. Unde siquid ex copioso venatu superest jam exsatiatae, reliquis avibus, quae ipsam hujus rei causâ assectari solent, relinquat. 54 Ut aduncae propè omnes, sine ullo potu vivit. Alvus verò earum semper mollis ac liquida est, etiamsi non bibant: Nam humoris quod satis est, ex nuper occisorum Animalium sanguine ad coctionem &digestionem sufficit. 6. In Venerem maximè prona est. Foemina enim ter decies in die compressa, postquam surrexerit, si mas revocet, denuo accurrit. Hoc tamen nec immerito quispiam miretur, quòd cùm Animalia omnia salacia brevioris vitae sint; Aquila tamen libidinosissima sit aequè ac Volucrum vivacissima. 7. Pullos factos jam grandiusculos eóque annorum ac roboris provectos, ut jam sine parentum ope victum parare queant, longissimè à nido fugant, imò nè quidem in eadem regione eos haerere patiuntur. 8. Ossa crassissima, durissima &solida penè ei natura dedit, quibus &medullae inest minimum. Haec omnia ex Aldrovandi Ornithologia descripsimus, ubi plura ejusmodi occurrunt, quae &aliis Rapacibus conveniunt: nec enim aliam, praeter magnitudinem insignem quâ eos excellunt, notam characteristicam agnoscimus quâ Aquilae ab Accipitribus discerni queant. Quomodo à Vulturibus distinguantur inferiùs dicemus in Descriptione Vulturum. Caeterum Aquila Graecis Αετς vel Λιετὸς dicta videtur ab Αἰσσω concitus feror, cum impetu ruo, ob volandi pernicitatem: Aquila autem Latinis vel ab acumine visus quo pollet: vel à colore Aquilo i. e. fusco &subnigro ab aqua denominato dicta est. CAP. III. De Aquilis in specie.