Latin
47.1 to 47.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 47.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Palatum medio perforatum. Inferior rostri pars canaliculata, quae utrinque eminentioribus marginibus à superiore inserta excipitur. Membrana quae à fronte ultra nares protensa est, necnon fraeni seu rictûs initii orae luteae sunt. Plumae colli rigidae. ferrugineae. Oculum tunica quaedam crassa, ab infra sursum exporrecta, inter nictandum tegebat. Hanc periophthalmium vocant. Palpebrae binae oculum integebant tum supernè, tum infernè; etiamsi inferior totum oculum sola cooperire sursum porrecta sufficiebat. Superciliorum regio eminens erat admodum, instar ejus quod in Domorum tectis prominet, dictum suggrundium, sub qua in alta cavitate latebant &quasi immersi erant oculi. Hi charopi, quibus in diluto virore splendor igneus intermicabat. Pupilla saturi erat nigroris. est autem maximopere mirandum, quantopere natura oculorum conservationi, quibus nihil praestantius est in hoc animali, sedulò studuerit, ut quae illi quadruplices palpebras videatur extruxisse, non contenta uno integumento, quod in aliis animalibus usu venit. Quod enim in homine palpebrae sunt, &quem usum illae habent id est praestátque periophthalmium illud. Huic autem &duas palpebras alias superaddidit, atque inter has infimam tam amplam ut sola ad hoc conservandi oculos munus sufficiat. Alarum &caudae color fuscus, eoque magìs quò pennae majores Caeterarum totius corporis minutiorum plumarum ex fusco ferrugineus seu castaneus erat, maculis sparsim intercurrentibus albis, paucis dorso, pluribus ventre, radicibus ubique albis. Rectrices alarum pennae utrinque senae erant, dodrantes binos &palmum longae, calamis firmissimis ac duris, brevioribus tamen anserinis, ad scribendum aptissimae. Crura ad pedes usque plumosa, ferruginei coloris. Atque hinc facilè liquere cuivis poterit, quo in errore versetur* Petrus Bellonius, Aquilas uno solo signo a Vulturibus dignosci scribens, quòd scilicet crura nullo modo plumis vestita habeant, ut in vuituribus conspicimus. Pedes autem subflavi erant. Sinistri pedis posticus unguis seu calcar sex digitos in circumferentia longus; dextri verò quatuor tantùm; insigni inter utrumque differentia, quam non naturalem sed vi illatam existimo; hic enim mutilus videbatur. Primus anticus sinistri erat quinque digitorum longitudine, medius trium cum medio, &minimus unguis duorum digitorum. Dextri pedis ungues proportione calcaris paulò quàm sinistri majores. Singulos digitos tabellae quaternae semicirculares extremos propè ungues integebent, excepto maximo anteriori, quem tres tantùm annuli vestiebant; caetera squamulae cooperiebant ad granorum milii aut paulò minorem magnitudinem.