# Ornithologiae libri tres 47.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 47.5 to 47.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/47.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/47.5

Qui partium internarum anatomen & descriptionem desiderat Aldrovandum adeat. Argumenta quibus avem hanc à se descriptam Veterum Chrysaëton esse probat, notas quibus eam à reliquis Aquilis discriminat, apud ipsum vide Avem hanc eandem esse inferiùs à nobis descriptae sub titulo Pygargi suspicor. Praecipua differentia est, quòd dimidia pars caudae in illa albet, cùm in hac integra sit fusca. Haec summâ ferociâ quodvis obvium lacessebat, & Feles, Canes, &c. si ad caveam in qua conclusa erat imprudentiùs paulò accessissent, atque adeò hominem ipsum aut unguibus aut rostro impetebat. Vocem quandam queruiam, lamentantis in morem, & clangosam interdum edebat, minimè obstreperam aut stridulam, sed acutè sonoram ac claram. Haec ex Aldrovando. Chrysaëtos caudâ annulo albo cinctâ. Tres hujus generis aves in Theriotrophio Regio propè Turrim Londinensem vidimus; quartam in vivario S. Jacobi dicto juxta Westmonasterium. Magnitudine ad Gallopavones accedebant. Rostrum propè caput rectum, versus extremum aduncum erat, coloris cornei, ad basin cute ex albo caerulescenti tectum. Spatium à naribus ad oculos usque plumis destitutum. Rictus oris ingens. Os intus carneum. Cauda non admodum longa annulo albo transverso. Mandibula rostri superior appendicem utrinque parvum obtusangulum obtinet. Pennae quae caput & collum vestiunt non leves & aequales, sed rigidae, angustae & longiusculè distantes. Ungues nigri. Crura infra articulos genuum vulgò creditos plumosae. Avem hanc nostri simpliciter & κατʼ ἐξοχὴν Aquilam the Eagle vocant.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
