# Ornithologiae libri tres 48.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 48.1 to 48.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/48.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/48.1

ARTICULUS II. De HALIAETO, i. c. Aquilâ Marinâ, the Sea-Eagle or Osprey. Nisus Veterum. Atetur Aldrovandus se avem hanc nunquam vidisse: Descriptio autem quam ejus adfert à medico quodam praestantissimo posita Balbusardo Anglorum adamussim convenit. Adde quòd Leonardus Baltner pilcator Argentoratensis, qui omnis generis aves quae Rhenum frequentant descripsit & ad vivum delineari fecit, sub titulo Fisch-adler, i. e. Aquilae piscatricis Balbusardum exhibet. Verùm cùm Balbusardus noster minor sit avis quam ut Aquilae appellationem mereatur, sitque Buteoni vulgari simillima & aequalis ferè, de eo commodiore loco inter congeneres, hoc est Rapaces feras minores, agemus. Pro Haliaeto autem hîc exhibebimus Aldrovandi Ossifragam, cùm ea magnitudine excellat & pisces etiam praedetur, nec fluvios tantùm & stagna ossifragam sed etiam mare frequentet. Non ignoro Aldrovandum avem hanc pro Haliaeto miniAldrovandi mè admittere velle. 1. Quia descriptioni Haliaeti apud Veteres non respondet. quae Faliaentum sc. Milvo non multo major esse traditur, cùm haec Chrysaëto ipsi magnitudine ferè esse. aequalis sit. 2. Quia omnes Ossifragae notae ei conveniunt, viz. Color ex cinereo albicans oculi nubeculâ laesi, barba sub mento, & denique magnitudo insignis. Verùm Argumenta haec non tanti apud me sunt, ur sufficiant ad convincendum Avem hanc Ossifragam esse, cùm sola victûs ratio plus valeat ad probandum eam esse Haliaetum, nisi fortè Haliaetus & Ossifraga voces synonymae sint, unius & ejusdem avis nomina. Nec Veterum descriptiones multùm moror, qui in tradendis animalium notis minùs exacti & curiosi esse solent. Quicquid autem sit de Veteribus, certum est Haliaeti nomen optimâ ratione huic convenire. Nam si Balbusardum pro Haliaeto admittimus (qui quidem (ut verum fatear) descriptionibus Veterum meliùs respondet) omnem omnino inter Aquilas & Accipitres distinctionis notam tollemus, quae in sola magnitudine consistit. Descriptio autem Ossifragae dictae apud Aldrovandum hoc est Haliaëti: sic se habet. Ab extremo rostro ad ultimam caudam vel pedes (utrorumque enim si extende- Longitudo.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
