Latin
ARTICULUS II
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 49
Unproofread scanNot analysed yet
Unguium substantia intus alba &ossea, foris fusco cortice intecta. Crus &pes squammulis rotundis majori ex parte inaequalibus praedita sunt, sed antica cruris pars &superior digitorum tabellas semicirculares habent, utì &Chrysaëti. Hujus avis iconem ad vivum coloribus suis expressam C. Clusius ad Aldrovandum transmisit sub titulo Haliaeti, de ea in hunc modum scribens. Haliaetus hic, quem maritimae nostrae orae Zee Arent, hoc est Aquilam marinam vocant, globo trajectus fuit superiore hyeme, &c. Hanc verò Aquilam solis piscibus vesci testis esse possum, nam in exenteratae ventriculo nihil praeter pisces conspeximus, integros etiamnum alios, semesos alios, &c. Hanc avem eandem esse quam nautae &Aucupes nostri the Ospray appellant &pedem alterum planum Anseris alteriúsve aquaticae avis ad natandum, alterum divisum aliarum rapacium modo habere affirmant, minimè dubito. Verum quod de pedibus traditur proculdubio fabulosum &falsum est, quamvis à nonnullis magnâ fiduciâ id affirmantibus summi etiam viri decepti sunt: in quibus &Aldrovandus ipse, Alberto Magno, Anglis, Burgundis, oculatis testibus non temere contradicendum ratus. Optimè enim (inquit) unicuique perspecta esse solent, quae patriae suae seu tellure, seu aequore peculiaria sunt. Ipse certè Anglus sum, nondum tamen hujus rei testem oculatum fide dignum conveni, quamvis vulgo de ea adeò persuasum sit, ut nemo ferè dubitet. Errori huic ansam &occasionem praebuit, ut existimo, praesumptio de necessitate hujusmodi pedum structurae. Cum enim viderent nautae &piscatores avem hanc circa mare &stagna plurimùm versari piscésque praedari, imò quam longissimè a terra provolare, adeò ut vel centum leucis à litore circumvolitans aquis imminens &piscationi intenta saepissime conspecta sit, omnino necessarium esse imaginati sunt, ut uno pede plano ad natandum, altero fisso ad pisces capiendos &absportandos instrueretur. Non minùs fabulosum est quod fertur de oleo seu adipe, quem in cauda reconditum habet, &dum pendens in aere piscibus exitium machinatur, guttatim in aquam dimittit, cujus vi ipsi velut attoniti &siderati omni prorsus motu destituuntur, &sic absque difficultate capiendos se praebent: quamvis nonnulli adeò vani sunt, ut inter Receptas quas vocant ad pisces capiendos Haliaeti oleum seu adipem numerent, cujus scilicet non tam narcotica vi stupefactos quàm odore allectos pisces se manibus eo inunctis tractandos &ex aquis extrahendos praebere fabulantur.