Latin
ARTICULUS
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 61
Unproofread scanNot analysed yet
Maris descriptIc. nido enim Vesparum favi, &in pullorum ventriculis earundem fragmenta reperta sunt. Pulli duo erant alba lanugine vestiti, maculis nigris. Pedes pallidè flavebant, rostrum inter nares &caput album: ingluvies magna in qua lacertae, ranae, &c. In unius ingluvie duae integrae lacertae capitibus ad rostrum usque extensis, tanquam exitum quaerentes, inventae sunt. Celerrimè currit haec avis, Gallinae instar. Foemina, ut in Rapacium genere, omnibus dimensionibus major est mare. A Buteone vulgari differt; 1. Caudâ longiore; 2. Capite cinereo; 3. Iridibus oculorum flavis. 4. Pedibus brevioribus &crassioribus. 5. Areis latis leucophaeis ad alas &caudam transversis. Ova huic cinerea sunt maculis obscurioribus varia. Avis haec nondum (quod scimus) à quoquam descripta est, quamvis apud nos satis frequens sit.