Latin
ARTICULUS V
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 64-2
Unproofread scanNot analysed yet
Viscera &Intestina. pud nos in Anglia omni anni tempore conspiciuntur, nec hyemes nostras, ut videtur, reformidant. Plinius Milvos non alio cibo quàm carnibus vesci scribit: Verùm Bellonius in Aegypti urbe Cayro Milvos sibi visos in Palmas devolâsse &dactylos comedisse asserit. Hoc autem eos fame compulsos ob defectum familiaris alimenti fecisse minimè dubium est. Insidiatur avibus domesticis, maximéque pullis gallinaceis, anatinis &anserinis, inter quos è sublimi speculatus quempiam, qui extra securitatem prodierit, aut incautiùs à caeteris se disjunxerit, aut alia quavis ratione rapinae opportunus fuerit, sibi eligit, atque aliquandiu in gyrum circumvolitans observat, deinde ex improviso dicto citiùs devolans incogitantem abripit, frustra conquerente matre &hominibus tam clamoribus quàm lapidibus eum territantibus. Imo, quâ est audaciâ, domos, urbes locanque hominibus frequentata affectare ubi rapiat evidenter conspicitur: adeò ut ab illius rapinis nè domorum quidem atria areaeve securae sunt. Atque hac de causa mulierculis nostris maximè invisus &odiosus est. Graecis Ἰκτίνος &ἔκτινος &frequentiùs iκτιs dicitur.