Latin
ARTIC. II
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 68
Unproofread scanNot analysed yet
ARTIC. II. Falco sacer Anglicè, the Sacre. Alconis sacri varias adfert descriptiones Aldrovandus ex Alberto magno, Belisario, Friderico Imperatore, Carcano, Bellonio. Friderici descriptio (quae mihi magìs probatur quam Alberti) sic se habet. Sacri approximant Gyrfalconi in magnitudine corporis; caeteris quidem Falconibus majores sunt, sed Gyrfalconibus minores: habent caput magnum, rotundum; rostrum brevius; corpus subtilius &longius in proportione sua, alas longiores, caudam etiam longiorem, pectus minùs carnosum &minùs densum respectu sui corporis quàm Gyrfalcones: digitos pedum breviores. Bellonius eum sic breviter describit. Sacer hic foedioribus quàm ulla alia quaepiam avis rapax aspectu pennis integitur. Colore enim sunt inter ruffum &fuligineum medio, Milvinis simillimae. Brevibus est cruribus, pedumque digitis caeruleis. AmplioFalcones sacri dicti Pererem Carcanus Vicentinus descriptionem ponit his verbis. grino etiam grandi majores sunt. Hisce caput est admodum canum, vertice plano, simillimum capiti Milvorum quibus cauda est bifurcata. Oculi nigri, magni: Rostrum caeruleum; Nares exiguae ut plurimum. Corporis statura plerunque oblongiuscula: maculae pectoris fuscae, utì dorsum alaeque superiores quoque; femora interiora alba. Cauda maculis semicircularibus, phaseolorum figuram aut renum ferè referentibus, varia est &longa. Alae item magnae &oblongae. Crura pedésque tota ferè, coloris caerulei; verùm caetero corpori comparata non admodum magna. Hornotini, vulgo Sori modicum ab his qui plumas mutârunt differunt. Hi enim eas quibus pectus variat notas paulò nigriores ac rotundiores hornotinis obtinent. Pedes quoque his nonnihil albescunt, &quibusdam aliquanto luteo maculantur. Omnibus quoque ferè Dorsum ruffum ad cinereum tendit ut Turturibus. Quibusdam tamen tam hornotinis, quàm his qui plumas veteres exuerunt, dorsum cum alis superioribus nigrescit. Quaenam ex his descriptionibus Falconi sacro meliùs congruat, judicent iis quibus avium copia est, easque invicem conferendi animus. Tanta est hujus potentia &tam corporis quàm animi virtus, ut (Alberto autore) nulla avis tam magna sit quam non statim dejiciat, nec unam tantùm sed quotquot habuerit obvias. Capit etiam capreolos &hinnulos, &c.