Latin
ARTIC. III
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 69
Unproofread scanNot analysed yet
elevatas, non autem dependentes, sed ità complicatas, ut una propè caudam alteri superponatur, &in modum crucis sese ambae intersecent. Pennae alarum remiges, tam Remiges. quae alias cooperiunt, quàm quae coopertae sunt, hoc est tam superiores quàm subteriores latae sint &durae. Pennae cooperientes quanto magìs alias cooperiunt, tanto laudabiliores sunt. Pennae caudae cùm non volat simul sint recollectae, atque sub dua- Cauda. bus superioribus, quae coopertores dicuntur, adunatae. Gula ampla sit atque profunda Gulapost ingestum etiam multum cibum parùm turgeat, &cibo plena sit rotunda. Pectus Pectus. exteriùs promineat, carnosumque sit ac densum. Coxae sint amplae: tibiae curtae, crasCoxae. Tibiae. sae. Palma pedum crassa etiam &la; digiti longi, macri, asperi, squamosi, spatiDigiti. osique. Ungues macri, adunci &acuti. Ungues. Avis est fortis, ferox, miréque audax, aves omnes quantumvis magnas capit, reliquisque Falconibus &Asturibus terrori est: Gruibus &Ardeis imprimis infesta est.