# Ornithologiae libri tres 69

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, ARTIC. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/69

elevatas, non autem dependentes, sed ità complicatas, ut una propè caudam alteri superponatur, & in modum crucis sese ambae intersecent. Pennae alarum remiges, tam Remiges. quae alias cooperiunt, quàm quae coopertae sunt, hoc est tam superiores quàm subteriores latae sint & durae. Pennae cooperientes quanto magìs alias cooperiunt, tanto laudabiliores sunt. Pennae caudae cùm non volat simul sint recollectae, atque sub dua- Cauda. bus superioribus, quae coopertores dicuntur, adunatae. Gula ampla sit atque profunda Gulapost ingestum etiam multum cibum parùm turgeat, & cibo plena sit rotunda. Pectus Pectus. exteriùs promineat, carnosumque sit ac densum. Coxae sint amplae: tibiae curtae, crasCoxae. Tibiae. sae. Palma pedum crassa etiam & ampla; digiti longi, macri, asperi, squamosi, spatiDigiti. osique. Ungues macri, adunci & acuti. Ungues. Avis est fortis, ferox, miréque audax, aves omnes quantumvis magnas capit, reliquisque Falconibus & Asturibus terrori est: Gruibus & Ardeis imprimis infesta est.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
