Latin
ARTIC. VI
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 72
Unproofread scanNot analysed yet
&nigri: &flavedo illa nihilo major erat quàm in nondum mutato Accipitre, quem vulgò Sorum dicimus, quamvis tamen Sorum fuisse hunc minimè crediderim: fieri enim potuit, ut flavedinem illam à peculiari quadam sui temperie retinuerit, alioqui necesse erat ut cùm mutaretur, ad albedinem ei inclinaret. Staturâ erat altâ, magnus &superbus; non edebat nisi oculis ut fit clausis, idque maximâ aviditate. Occidebat pullastros. ARTIC. VIII. Lithofalco &Dendrofalco sen Falcones Lapidarius &Arborarius. DE Lithofalci figura, haec pauca apud Albertum occurrunt. Mediae quantitatis Magnitudo. D est &vigoris inter peregrinum &gibbosum. Dendrofalci plenissimam descriptionem apud Gesnerum habemus, quam Subbuteoni convenire putavit D. Willughby: ut ad eam in margine libri annotavit. Descriptio autem sic se habet. Dendrofalcus avis egregia &nobilis est, specie non dissimilis Sparverio. A rostro ad finem caudae longus erat palmos quatuor 1. e. digitos sedecim. Pedes erant pallidi, tanquam ex subflavo &viridi colore mixto. Dorsum nigrum, Pedes. Dorsi color.