# Ornithologiae libri tres 72-3

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, ARTIC. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/72-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/72-3

ARTIC. IX. Falco Tunetanus, The Tunis or Barbary Falcon. HUnc Bellonius sic describit. Magnus est hic Falco Punicus, ad Lanarii similitudinem ac magnitudinem accedens. Nam conformes huic gerit plumas, pedes quoque habet similes, verùm corpore est minore. Diutiùs praeterea hoc ipso & constantiùs volat. Capite est crasso ac tereti. Ad venationem palustrem utilis est, & strenue etiam sublimem aera scandit, sed & ad campestrem venatum non minùs ipso Lanario aptus est. Falco ille qui nostratibus hoc nomine venit, hujus generis reliquis, peregrino dicto, montano, & Gentili (Si modò hi specie differant quod non putamus) minor est. ARTIC. Falco rubeus. Ubeus appellatur, non quòd totus rubeat, sed quia guttae in caeteris albae, in hoc genere sunt rubrae & nigrae, verùm non sunt interpositae sicut in aliis, nec in dorso neque in exteriore alarum parte. Non autem apparet rubere nisi cùm alas exerit: tunc enim fusca apparet in eis rubedo. Peregrino minor esse dicitur. Verùm haec & quae praeterea ab Alberto & aliis de Falcone rubro traduntur ejusmodi sunt, ut omnino incertos nos relinquant an detur omnino talis Falco à caeteris specie distinctus. ARTIC. XI. Falcones rubri Indici Aldrovandi. PRior horum quem foeminam esse putamus major capite est, vertice lato ac ferè plano, nullâ Occipitis, ut in quibusdam videtur eminentiâ. Color capiti cinereus ad fuscum tendens, cujusmodi etiam est colli, dorsi totius, necnon alarum exteriorum. Rostrum ei admodum crassum, quà capiti contiguum superiùs & inferiùs Rostrum universum luteum est, unco mediocri ac cinereo, qualis coloris & tota est ea anterior Rostri pars, quam nudam nulla membrana investit. Oculi pupilla nigerrima; iris oculi. fusca, obscuro Baetico colore infecta. Membrana ciliorum in ambitu lutea. Ab exteriori Pectus. Mentum. Alae. Cauda. Crura. Pedes. Falconis rubri alterius descriptio. Color. Rostrum. Mentum. Alae. Cauda. Pedes. Magnitudo. Caput, Crista, collum. Pectus. Oculi. Rostrum. Crura. Pedes. Alae. Cauda. Lanarii Gallici descriptio. Rostrum. Pedes. Dorsum. Alae. Cauda. Collum. Lanarius mas. Pedes.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
