# Ornithologiae libri tres 72

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, ARTIC. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/72

& nigri: & flavedo illa nihilo major erat quàm in nondum mutato Accipitre, quem vulgò Sorum dicimus, quamvis tamen Sorum fuisse hunc minimè crediderim: fieri enim potuit, ut flavedinem illam à peculiari quadam sui temperie retinuerit, alioqui necesse erat ut cùm mutaretur, ad albedinem ei inclinaret. Staturâ erat altâ, magnus & superbus; non edebat nisi oculis ut fit clausis, idque maximâ aviditate. Occidebat pullastros. ARTIC. VIII. Lithofalco & Dendrofalco sen Falcones Lapidarius & Arborarius. DE Lithofalci figura, haec pauca apud Albertum occurrunt. Mediae quantitatis Magnitudo. D est & vigoris inter peregrinum & gibbosum. Dendrofalci plenissimam descriptionem apud Gesnerum habemus, quam Subbuteoni convenire putavit D. Willughby: ut ad eam in margine libri annotavit. Descriptio autem sic se habet. Dendrofalcus avis egregia & nobilis est, specie non dissimilis Sparverio. A rostro ad finem caudae longus erat palmos quatuor 1. e. digitos sedecim. Pedes erant pallidi, tanquam ex subflavo & viridi colore mixto. Dorsum nigrum, Pedes. Dorsi color.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
