Latin
ARTIC. IX
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 74
Unproofread scanNot analysed yet
riori ac minori oculorum cantho utrinque macula oblonga ducitur, eodem quo pectus colore imbuta. Pectus universum &alarum, ut videbatur, interiorum superior pars, venter quoque &uropygium necnon coxae femoráque fulva planè tota rubent cinnaberino remisso. Mentum tamen in hoc rubeo colore, maculâ oblongâ cinereâ, quae infernè definit, distinguitur. Pectus quoque ejusdem coloris notulis anteriori sterno raris respergitur. Latera enim quae à mediis alis complicatis integuntur, simili colore cinereo fusco tinguntur. Alae longissimae extremis apicibus ultra medium longè caudam porriguntur, extremo ferè dorso sibi mutuò decussatim incumbentes. Cauda enim oblonga, cujus pennae singulae alternis spatiis, modò nigris hemicycli forma angustioribus, modò cinereis amplioribus variant. Crura pedésque lutea sunt crassa satis robustáque. Ungues nigri acutissimi. Alter quem marem esse credimus, tertiâ propè parte exilior est, colorem varietate cum priore ferè eadem, &in eisdem partibus, nisi quòd, ut ante quoque innuimus color rubeus in hoc saturatior est &evidentior, eadem quae in priore membrana tingens. Eae quoque partes, quas in priore color cinereus subfuscus imbuit, in hoc nigro prorsus vestiuntur colore, quales sunt alae supernae, caput, dorsum, cauda. Quasdam tamen advertere licet notas huic peculiares, quibus ab altero discrepat. Rostrum enim huic totum caeruleum, exiguâ membranulâ; quae nares integit, luteâ excepta, oris inaequalibus velut serratis. Mentum seu gulae initium huic dilutiùs paulò rubet, colore ad cinereum nonnihil vergente, sed nullâ maculâ ut in priore insignitum est. Pennae remiges interiores albent, notis fuscis transversim frequentibus statóque intervallo distinctae: reliqua nempe superna alarum pars seu axillae saturrimo fulvo seu rubricae rubet. Cauda quoque prona duplici macularum transversarum varietate, nempe albarum &cinerearum quae ad caeruleum inclinant alternatim ornata conspicitur. Pedes cruráque dilutiore luteo cereóve colore sunt. Utrunque India Orientalis dedit. Quae de Falcone cyanopode &hybrida ab Alberto &aliis traduntur, cùm generalia &dubia sint omitto. Siquis ea scire desiderat Aldrovandum adeat.