Latin
78.1 to 78.3
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 78.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
alternis numero 14 varia. Prona pars, v. g. pectus &venter, albo-ferruginea cum color. maculis nigro-ferrugineis non transversis, sed à capite versus caudam deorsum tenPedes. dentibus. Pedes longi, lutei, graciles: ungues nigri. Aetate provectioribus dorsu Ungues. magis caerulescit, ut in Falconibus reliquis. Mares circa radicem caudae caeruleo colore diluuntur, quâ notâ Aucupes mares à In quibus maà foemina diffoeminis dignoscunt. Foemina in hoc ut in reliquo Accipitrino genere major est coferat. lore minùs ruffo cum quadam caerulei mixtura. In maris cauda quinque duntaxat zonae latiores nigrae, &totidem angustiores pallidè ruffae. Cauda 5 digitos longa erat; tota avis tredecim. Quanquam caeteris Accipitribus magnitudine cedit, nulli tamen (ut rectè Albertus Audacia. animis atque audaciâ. Perdicum cervices fatali ictu ferit, easque momento enecat, citiùs quàm ullus alius Accipiter. CAP. X. De Accipitribus brachypteris seu alis caudâ brevioribus; &primò, De Accipitre Palumbario: Anglicè the Goshawk. PUteone vulgari major est. Capitis, colli, dorsi, in universum supinae partis totius Magnitudo. color fuscus, qualis in Buteone cernitur. Pectus &venter totus alba, transversis Color. lineolis nigris creberrimis undulatis variegata. Femora plumis ruffis nigrâ secunPedes. dùm scapum lineâ notaris vestiuntur. Crura &pedes flavi; ungues nigri. Rostrum nigriRostrum. cat, membranâ luteo viridi ad basin obductum. Alae complicatae ab extremitate cauAlae. dae multùm deficiunt: quâ notâ &magnitudine sua ab aliis omnibus Accipitribus abundè distinguitur. Cauda longa, ex fusco cinerea, 3 vel quatuor ductibus transverCauda. sis obscuris longiùs à se invicem remotis distincta. Non Perdices solum &Phasianos, sed &Aves majores, quales sunt Anseres &Grues imò &Lepores invadit &capit. Autores nostri qui de re Accipitraria scripserunt hunc Gallorum Autour i. e. Asturi dicto, eundem faciunt, quantumvis Aldrovandus Asturem, quem pro Asteria Aristotelis habet, ab Accipitre Palumbario diversum velit. Verùm Aldrovando Accipitrem Palumbarium minus notum fuisse puto.