Latin
79.5 to 79.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 79.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ità vinctos humi relinquebat sui adeò impotentes, ut neque movere, neque reluctari prorsus, multò minùs expedire sese possint. Nemo facilè cogitaret unde tanta Nisorum copia advolare potuerit. Eo enim binarum horarum spatio quo aucupii ejus spectatores eramus plusquam triginta numero hoc dolo captos vidimus, unde conjectura est aucupem unicum centenos &liùs unius diei spatio capere potuisse. Accipitres hi aliôquin non aequè diu eodem loco morantur ut Falcones, sed saepiùs hunc mutant, unde difficiliùs quàm hi capiuntur reti. Neque enim facilè Aucupii spatium casses super se explicandi concedunt, nisi ea ratione quam Bellonius posuit fallantur. CAP. XI. De Laniis seu Collurionibus. Uic avi novum Lanii nomen à Gesnero inditum est, quia eam nulli veterum descriptioni respondere putavit, quodque in alias aves saevire soleat. Bellonius Collurionem Aristotelis esse contendit. In rapacium Europaearum genere minima est: rostro recto, in extremitate tantùm nonnihil hamato; caudâ Picae variae simili, extimis sci. pennis brevioribus, reliquis ordine utrinque ad medias usque longioribus: unde non ab re Galli eam Picam appellant. Turnerus Tyrannum Aristotelis esse suspicatur: Anglicè Shrike dicitur.