# Ornithologiae libri tres 81.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 81.5 to 81.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/81.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/81.5

Caput leucophaeum seu ex ruffo cinereum ut in Turdis. Dorsum subruffum, lineis semicircularibus nigris ad extremitates ferè plumularum singularum varium. Quae caudam proximè tegunt longiores sunt, & intensiùs rubent, semicircularibus tamen lineis insigniuntur. Gula & pectus semicirculis nigris pulchrè variegantur, lyngis ferè in modum. Venter albet. Remiges alarum fuscae; corpori tamen proximae & minores tegetum ordines margines habent subruffos. Cauda ex ruffo nigricat. Extimae ejus pennae exterioribus ad nervum pinnulis totis albent: quatuor utrinque proximarum apices albi: mediae duae ruffae. Rostrum inferius ab angulò ad medium ferè albet. Lanius an minor primus Alcrov.? IUic macula alba in scapulis; extimarum novem remigum fundi albi: supra rostrum macula transversa nigra: Caput dilutè ruffum: Dorsum primo ruffum, deinde cinereum: Uropygium album: Sub gula lineae transversae fuscae; aliàs prona facies ex fusco albicat. Huic similem & ipse LJ. R.] Florentiae descripsi, in eo saltem diversum, quòd caput & collum intensiùs ruffa fuerant, & non dilutè tantùm. Aliam etiam huic simillimam ad Rheni ripas occisam descripsit D. Willugl by, cui vertex pulcherrimè rufescebat.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
