Latin
84.5 to 84.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 84.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In pectore aliquo pacto rubescebat. Venter, dorsum &alae candicabant: hae tamen superiùs ubique &in fine erant ferrugineae. Dorsum quodammodo ad flavum primò tendere videbatur, posteaquam verò uropygium attingit ad rubicundum seu ferrugineum colorem vergebat. Alarum longitudine, utpote quae quinos palmos adaequant, primam speciem superabat. Caudae pennae, ubi dorso inferuntur candicabant, caetera ferrugineae erant, longiores quam in primâ specie. Carebat haec avis geminis ills filis, quae omnibus è dorso enasci supra dixi: quare vel itineris longitudine, vel temporis vetustate decidisse ea judicandum est; non autem foeminam ideo dicendam, ut perperàm vulgus sibi hactenus persuasit. Duarum verò longissimarum illarum pennarum fortassis ad velociorem motum usus fuerit. §. III. Manucodiata tertia Aldrovandi sive Hippomanucodiata. Anc ob corporis longitudinem Hippomanucodiatam appellare placuit: quae videlicet à principio rostri ad caudae &alarum extremitatem tres dodrantes longa erat: &duos palmos cùm alae complicatae sunt lata. Rostrum erat satis aduncum, in supina maximè partè, tres digitos longum, in inferna verò paulò brevius. Tota fere avis erat alba, nempe praeter collum &ventrem, quorum color est castaneus. Superior capitis pars ferruginea, quem colorem flavus excipit, ut hunc viridis. Propè dorsum pennae admodum prominebant longitudine duorum vel trium digitorum.