# Ornithologiae libri tres 85.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 85.5 to 85.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/85.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/85.5

Totum dorsum, infimus venter, alae, cauda elegantis sunt brunni coloris: superius ad rostrum pennulas habet holosericum leve referentes, viridi & fusco mixtas; inferiùs ad rostrum similes nigri coloris. Collum superius flavi seu aurei coloris est, inferius viridis cum aureo transplendente. Pectus saturatè brunnum. Sub alis in lateribus inter alas & crura exoriuntur multae pennae, pedem plus vel minus longae, elegantis structurae, quae supra caudam longè extenduntur: sunt autem propè exortum flavi seu aurei coloris, reliqua ex albo flavescentes, brunno umbratae seu dilutè intermixtae: inter has pennas duo quasi fila extenduntur, propè exortum flavi seu aurei coloris quodlibet longum duos pedes & amplius, ac versùs extremum incurvata, obscurè brunni coloris. Crura fusca sunt, unguibus magìs albicantibus. Rostrum colore est ex viridi & caeruleo mixti, versùs acumen tamen albicans. §. VII. Manucodiata seu Avis Paradisi altera Marggrav. A Agnitudine hirundinem ferè superabat. Caput habet parvum, superiùs paulùm compressum, duas trientes digiti longum. in crassitie seu ambitu duos digitos continens: oculos planè exiguos, grani milii seu sinapis magnitudine. Rostrum satìs robustum, supra digitum longum, rectum, (nonnihil tamen superiùs versùs exortum exaltatur) acutum, coloris ex caeruleo & viridi mixti, cum macula oblonga, alba versùs acumen in parte rostri superioris, & nares patentes.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
